- CORONA Clericalis
- CORONA Clericalisin Communione Romana, dicitur tonsura Clericorum eorumque, qui facris Ordinibus initiati sunt, in modum coronae facta, παπαλήθρα Graecis recentioribus: cuius inventionem Petro Apostolo videtur tribuere Gregorius Turonens. de Mirac. l. 1. c. 28. e quo colligitur, fuisse illam olim talem, ut superior omnis capitis pars nudaretur, circulus in in fima capillitii parte coronam formaret. At posterioribus saeculis coronulam sub fronte detulisse Clericos, auctor est Etheluredus, l. 4. c. 9. etc. De Corona Athletarum, ad cuius imitationem forte haec excogitata, vide supra, ubi de Circumtonsis, it. voce Campio. Hinc, quia in eadem Ecclesia insigne hoc Clericatus ac Sacerdotii praecipuum, Corona ipsa dignitas Clericalis, Sacerdotalis, Episcopalis, imo et Pontificalis, dici: atque hâc voce, ut illustri honoris titulô, ipsi Episcopi atque Pontifices compellati coeperunt. Vide Synodium, l. 4. Ep. 22. ad Symmachum, alios; quâ notione Graecos Patres ςτέφανον usurpâsse, discimus ex Concilio Ephes. part. 2. Act. 3. initiô. Unde Coronati quoque, pro Clericis, Hisp. Clerigos de Corona: quemadmodum Gentilium etiam Sacerdotes dicuntur, Innocentio Epist. ad Episc. in Synodo Tholos. et Firmico, Mathes. l. 3. c. 4. c. 7. c. 14. etc. De Benedictione Coronae, quae ad Abbares pertinet, seu primae Tonsurae, vide Auctores Car. du Fresne laudatos, et plura hanc in rem infra passim, imprimis in vocibus, Papalethra, Platta, Tonsura: Adde Macros Fratres in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.